Quietanza

1283 novembre 18, Perugia.

 

In nomine Domini, amen. Anno eiusdem MCCLXXXIII, indictione | XI, tempore domini Martini pape quarti, die XVIII mensis | novembris intrantis. Bonifatius Guidonis Bonzi | per se suosque heredes et pro Fomagio Mentii, pro quo promisit de | rato, fecit finem et perpetuam refutationem et pactum de non ul|terius petendo Vanni Gualfreducii de Pistorio, recipienti | pro se suisque heredibus, de omni eo quod ei et eius heredibus petere posset, | ocasione usurarum et meriti, quas habuissent ab eo vel ab alio pro eo, | ultra sortem, nomine et ocasione unius contractus summam con|tinentis XXIIII florenos auri, scripti manu Manentis | Huguictoni notarii; quia confessus fuit quod ei fuit satisfactum | coram me notario et testibus, renuntians exceptioni non facte renuntiationis et omni | alii legum auxilio. Et promisit ei quod nemini ius dedit nec cessit aliquod | alicui quod ei nec eius heredibus nec huic contractui esset nociturum; | quod si aparetur, promisit ei ipsum ius reaquirere et eum et eius | heredes et bona promisit conservare indempnes et dampna et expensas | promisit ei reficere suo sinplici verbo et litem aliquam nec que|stionem per se vel alium in curia et extra nec in curia domini episcopi nec | coram eo nec eius vicario nec alia qualibet promisit non movere, | sub pena XXV librarum denariorum comunorum. Quam penam, solempni stipulatione promissam, | ei dare et solvere promisita et convenit et de predictis facere | confessionem promisit ei coram iudice Comunis Perusie, coram domino episcopo | ab eius petitione, et pena soluta vel non, hic contractus sit firmus. Hoc actum Perusie, in camera Bevenuti Servidoris, coram An|drea Baton, Recolo filio suo, Iohannello domini Deo|taleve et Ranaldo Raspugli, vocatis testibus.

(SN) Et ego Iacobus Andree imperiali auctoritate | notarius predictis interfui, rogatus subscripsi et publicavi.

 

a. -s- corr. su altra lettera