Sentenza

1213 dicembre 30, [Pistoia], nella casa di Rinaldo Guastavilla.

In nomine Domini, amen. Bonaductusa reclamavit nobis Flame|rigo et Dackilo publicis iudicibus causarum Pistorii de Beldono, petens ab eo qua|tinus sinat eum mittere cornices in muro qui est inter domum suam | et domum ipsius Beldoni, qui dicitur esse comunis vel patiatur inmitti, nam comunis | est murus. Et sic laudatum fuit: proponit actionem in facto vel comuni | dividit et of. I et o. I f. ad capitulum vel contra. Beldonus confitebatur debere mit|tere cornices in ipsum murum usque ad altitudinem XXX pedum tantum, | sicut in carta laudi exinde inter eos prolati continetur. Ab inde [a]utem in | sursum dicit se non debere cornices in dictum murum mittere nisi prius | restauraverit eum pro parte sua de expensis in dicto muro factis a XXX | pedibus supra. Visis igitur et auditis confessionibus et allegationibus utriusque | partis et dictis testium ab ipso Bonaducto super hoc introductorum et etiam carta | laudi suprascripti, habito quoque quorumdam prudentum virorum consilio, nos | Flamerigus et Dackilus publici iudices causarum Pistorii dictum Beldonum a suprascripta | Bonaducti petitione absolvimus, nullo preiudicio ex hac sententia | generato ipsi Bonaducto, si voluerit eum restaurare pro medietate | expensarum quas fecit in suprascripto muro a XXX pedibus supra ut in eundem | murum possit mittere cornices. Data in domo Rainaldi Guastavill(e),  |  presentia Henrigonis curie advocati et Romei missi et aliorum. Anno Domini | millesimo CC°XIIII°, III Kalendas ianuarii, indictione II.

(SN) Ego Villanus sacri palatii iudex et notarius ibi fui | et de mandato suprascriptorum iudicum hanc sententiam scripsi.

a. seguono q(uondam) c cassati con un tratto di penna