PT AC, Perg. 35

1319 agosto 13, Pistoia.

 In Dei nomine, amen.

Cum Vincinus condam domini Gualfredi, | pro se et tanquam procurator Lostis domini Vannis, | procuratorio nomine pro eo, ut de dicta procuratione continetur in | carta facta manu ser Bartromei Toçcii notarii, | et Nerius Karllini pro se et fratribus suis | vendiderint Maxio Voglini cappelle Sancte Marie | Nove quoddam aff[ict]um, redditum sive pensionem | trium soldorum denariorum florinorum parvorum quod Voglinus |  pater eius olim reddere et prestare consuevit et | dictus Maxius suprascriptis Vincino, Losti, Nerio | et fratribus suis de quadam domo posita | Pistorii, in cappella Sancte Marie Nove, confinante a I et | a II via, a III heredum domini Gualfredi, | a IIII classus vicinalis et etiam vendiderint | dominium et proprietatem dicte domus pro pretio librarum | VII denariorum florinorum parvorum, ut de dicta venditione | continetur in carta facta manu ser Puccii Pacini | notarii a me notario visa et lecta, nunc autem |  Iohannes filius condam Lostis domini Vannis | de Cancelleriis, lecto sibi tenore suprascripti instrumenti | venditionis et contentis in eo, per me notarium infrascriptum | ad petitionem suprascripti Maxii predicte venditioni, obligationi | et pretii solutioni et omnibus suprascriptis factis per dictum | Vincinum, procuratorem suprascripti Lostis condam sui patris, sponte | consensit, ratificavit et aprobavit et renuntiavit omni suo | iure quod haberet in dicta domo, occasione dicti affictus | seu pensionis vel alia quacumque de causa. Et solemni stipulatione promisit | suprascripto Maxio omnia et singula suprascripta semper firma et rata | habere et tenere et contra non facere vel venire per se vel | alium, aliqua ratione vel causa, sub pena librarum XXV denariorum, | stipulatione promissa et refectione dampnorum et expensarum litis et extra | et obligatione sui suorumque heredum et bonorum; renuntians super hiis | conditioni sine causa vel ex iniusta causa et omni alii suo | iure et exceptioni, legum auxilio. Cui Iohanni volenti et confitenti, ego | notarius infrascriptus, nomine guarentigie, precepi quatenus predicta omnia in hoc | instrumento contenta observet. Actum Pistorii, in cappella Sancti | Pauli, in domo Lapi ser Pauli, presentibus Maxio | Stancollii et Cepto Benvenuti de Vitorino et Lapo | ser Pauli testibus ad hec vocatis et rogatis; sub anno Domini a nativitate | MCCCXVIIII, inditione secunda, die XIII augusti.

 (SN) Ego Iohannes condam Nolfi imperiali | autoritate iudex ordinarius et notarius predictis omnibus | interfui, rogatus scripsi et publicavi.  

stampa