PT AC, Perg. 28

1300 settembre 29, Pistoia.

In Christi nomine, amen. Cione Consilii de cappella Sancti Iohannis Forcivite habuit et recepit mutuo, ut confessus | fuit coram me Fiammigio notario infrascripto et testibus infrascriptis, a Viviano [cond]am Rustichi decem | florenos de auro bonos et puros et boni et puri auri et dricti ponderis ad rectum | [c]onium de Florentia. Quos decem florenos dictus Cione ipsi Viviano reddere et restituere promisit | hinc ad VI menses proximos venturos Pistorii; quod, si dictis loco et termine non solverit, promisit eosdem | florenos sibi reddere Florentie, Pise, Luce et ubique locorum; in quibus locis omnibus et quolibet eorum se | fecit pagatorem et debitorem et promisit solvere sub pena et ad penam duppli dicte pecunie; et omnia dampna | et expensas, que et que propterea fierent, resarcire. Obligans inde se et [su]os heredes et bona; renuntians exceptioni non | habitorum et sibi non numeratorum, solutorum ac traditorum dictorum florinorum, fori privilegio, epistole divi Adriani, conditioni sine | causa vel ex iniuxta causa et omni alii suo iuri et exceptioni et legum auxilio in totum. Cui Cioni volenti | et confitenti, ego Fiammigius notarius infrascriptus, ex forma statuti Pistorii, precepi ut contractum et omnia suprascipta observet. | Pactum fuit expresse apositum inter eos quod, facta solutione de dictis X florinis | dicto Viviano per dictum Cionem, suprasciptus Cione sit liber et absolutus ab uno ronçino | pili [.]sinni vel quasi et eius extimatione, quod suprascripto Cioni locaverat dictus Vivianus vel aliis | pro eo et quam sit eius extimationem petiverat dictus Vivianus sibi reddi et dari a dicto Cione. Actum Pistorii, in cappella Sancti Çenonis, presentibus Guiduccio de Rustichelli et Stuto | Pini, testibus rogatis et receptis. Anno dominice nativitatis MCCC, indictione XIIII, die XXVIIII septembris. Et | promisit dictus Cione coram dictis testibus in dictis anno Domini, indictione, loco et die dare eidem Vi|viano pro predictis omnibus observandis et actuandis per eum, unum bonum et ydoneum fideiussorem qui se | obliget promittere in carta inde facta ad consensum d[.]pit[.] dicti Viviani hinc ad I mensem | proximum venturum, sub pena XX florinorum auri, quos sibi dare et solvere promisit, si sibi ipsum fideiussorem | non daret infra dictum terminum, obligans et renuntians ut supra.

(SN) Ego Parmigianus Iohannis iudex ordinarius et notarius predicta omnia inveni in actis | seu abreviaturis ser Fiammigi Ranerii notarii defuncti et ut ibi inveni hic inde | trascripsi et exemplavi de licentia et auctoritate mihi data a domino Miniate iudice causarum Pistorii, | presentibus ser Bucarelo Chiariti, ser Francisco Stanti testibus rogatis, anno dominice nativitatis MCCCI, | indictione XV, die XI octubris.

stampa