PT AC, Perg. 25a

1295 marzo 22, Pistoia.

In Christi nomine, amen. | Ugholinus condam Belcari de Seravalle et Mellioratus filius eiusa, de consensu ad invicem dato simul et | in solidum, habuerunt et nomine mutui, ut fuerunt | in veritate confessi, a Rosone condam Iacobi de cappella Sancti Pauli libras IIII et solidos | XVI bonorum denariorum florinorum parvorum. Quas et, quos predicti debitores simul et in solidum promiserunt et | convenerunt reddere ac restituere suprascripto creditori vel suis heredibus aut eius certo nuntio hinc | ad medium mensem maii proximum venturum, et omnia dampna et expensas et nuntii | vectigalia, que propterea fierent, resarcire in causa et extra, ad penam dupli dicte pecunie quantitatis, | stipulaverunt, promiserunt, obligaverunt exinde simul et in solidum sese et eorum heredum et bona. Renuntiantes fori | privilegio et exceptioni eis non datis et non habitis et non mutuo accepte pecunie suprascripte et beneficio | de duobus reis debendis et nove constitutioni de fideiussoribus et omni alii legum auxilio. Quibus | debitoribus et cuilibet eorum in solidum volentibus et confitentibus, ego Paulus notarius infrascriptus precepi | ut predicta omnia debeatb observare in dicto termine. Actum Pistorii, in Porta Caldatica, | coram Iuncta Mellii et Tropporo Fortis, testibus ad hec rogatis. Sub anno Domini | a nactivitate MCCLXXXXV, indictione VIII, die XXII marçii.

(SN) Ego Iohannes olim Nolfi Stancollii imperiali auctoritate | iudex ordinarius et notarius predicta omnia inveni, vidi et legi in | actis ser Pauli notarii, nunc defunti, quondam Stancollii, | et hic inde fideliter trascripssi et exemplavi sub anno | dominice nativitatis MCCCXIIII, indictione XII, die ultima decembris, | ex commissione dictorum actorum in me facta per dominum Bindum Simo|necti de Quartigiana olim potestatem Pistorii ut [in] commissione predicta, | contenta in carta inde facta manu ser Vantis Mathei notarii.

a. Ugholinus-et e Mellioratus-eius occupano la prima metà delle righe 1-2, uniti da una graffa a mo’ di elenco      b. Così B

stampa