PT AC, Perg. 3

1218 luglio 28, nel borgo Viterbo fuori Pistoia.

In nomine Domini, amen. Alucingus quondam Cacciaguerre, vice et nomine Tralignati | sui filii, donavit nomine mete extimate XV libras Pisanorum Beldono quondam Segnorecti, reci|pienti vice et nomine Verdiolentis sue filie et sponse ipsius Tralignati, vide|licet unum petium terre positum ad Perum, cui sunt fines: ab una filiorum quondam Ra|inerii, a secunda via, a tertia Curradi quondam Cacciaguerre, a quarta Deotisalvi | de Saturnana. Pro qua donatione recepit ab eo idem Alucingus meritum unum par | pellium pro XV libris, nomine launechild. Cui predicte donationi dictus Alucingus, vice et | nomine predicti Tralignati sui filii, talem apposuit legem et condictionem quod, si contigitur | quod dictus Tralignatus suus filius prius moreretur quam predicta Verdoliente sua sponsa | et sui heredes infra annum post suum decessum solverint ipsi Verdolenti vel eius heredibus | dictas XV libras, hec donatio irritetur et ad suos heredes libere revertatur, sin autem | semper teneat et valeat eidem Verdolienti et cui dederit predictis XV libris. Et | promisit Alucingus, vice et nomine predicti sui filii, de predicta donatione semper | firma et rata habenda et de eius evictione sub pena dupli. Ad hoc dictus Alucingus concessit | et im partem dedit predicto Tralignato filio suo de octo partis unam pro indiviso | omnium bonorum suorum mobilium et inmobilium et sese moventium; de qua una parte | octave partis idem Tralignatus in continenti de assensu predicti patris sui donavit | iam dicto Beldono, recipienti vice et nomine iam dicte Verdolientis sponse sue, quartam | partem secundum legem morgincap et quartam partem omnium bonorum suorum aliorum presen|tium et futurorum, ut in antea possit obstendere. Hoc scriptum testibus roboratum et | dicat: “Ecce morghincap quod ego coniugi mee feci, ut exinde nullum periurium | incurratur”. Et confessus est tam dictus Alucingus, quam eius filius Tralignatus, uterque eorum | in veritate se recepisse a predicto Beldono pro predictaa Verdoliente dotem extimatam | CLXX libras Pisanorum inter denarios et arredos, et renuntians super his omni iuri et exceptioni non numerate et | non solute dotis. Dominice nativitatis anno MCCXVIII, quinto Kalendas | augusti, indictione quinta, actum extra civitatem Pistorii, in Capite Viterbi, | in area domus predicti Beldonis. Presentia Riccamani quondam Grimaldi et S[cri]|pte quondam Signorecti et Octonelli quondam Sostegni et Senthanomis | quondam Donzelli et Bonacose quondam Guiducci rogatis testibus.

(SN) Ego Squarciaparte sacri palatii notarius his omnibus interfui et hec omnia, predicti | Alucinghi ac eius filii Tralignati rogatione, fideliter scribens in publicis redegi.

 

a. A p(ro)p(re)dicta con condivisione di

stampa