PT AC, Perg. 11

1268 ottobre 5, Milano.

(SN) In nomine Domini. Anno a nativitate eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, diea veneris quinto die mensis octubris, indictione duodecima. Brunellus | Guidi mercator Pistorii, se obligando realiter et personaliter singulis capitulis huius instrumenti, omni occasioni et exceptioni iuris et facti remota, promisit dare et | solvere Barono Cristiani mercatoris Pistorii, respondenti in solidum pro se et Simone filio eius et Bertolomeo de Melliori et Sinibaldo Iacopi et Zanfino Pollonii et Pucio | Pollonii et Baldo Franchini et Iohanne Iacobi et Berto Iacobi et Pucio Cristiani et Ceparello Iacobi omnibus sociis suis Pistorii, vel alteri eorum aut suo herede | sive suo certo nuntio habenti hanc cartam, uni tamen eorum facta solutione ab aliis liberetur, in civitate Pistoriib hinc ad quindecim dies proximos in pecunia numerata | tantum, et non in alia re, libras centum tredecim et solidos decem Pisanorum in bonis florinis argenti, computando quemlibet florinum duodeccim Pisanos, pro pretio | librarum sexaginta imperalium Mediolanensium. Quos denarios idem creditor ei dedit et numeravit in civitate Mediolani nomine cambii, ut per omnia idem debita fuit | confessus, renuntians omni exceptioni non acceptorum et non numeratorum imperialium et non debendorum Pisanorum in Florentia, ut dictum est et omni alii occaxioni; dando licen|tiam ut quilibet eorum sociorum in totum possit ipsum debitum in omni loco, foro et ubique omni tempore, sub quolibet iudice diebus feriis et non, non obstantibus causis, | collegio vel collegiis seu altero causarum interdicto, compellere et convenire realiter et personaliter ad solvendum et faciendum sibi solvi de dicto debito et singulis predictis | et infradictis et eius bona ubique accipere et aufferre, possit intrare, vendere et allienare sua propria auctoritate tantum et se de predictis et infradictis conservare indemnem, | promittens et constituensc se ubique terrarum et fori soluturum et observaturum ut dictum est [et] quod non faciet defenssionem nec negationem de predictis nec | de infradictis nec petet libellum nec peticionem inscriptis nec termini probandi seu aliam dillationem. Que omnia et singula de predictis et infradictis adimplere | promisitd et non contravenire sub penam ex duobus denariis tribus dicte sociis singulis capitulis sollemniter promissa. Et penam soluta vel non, omnia servare | et restituere ei omne damnum et interesse, sallarium, introitum et guiderdonum et omnes et expensas in placito et extra. Et hec credentur solli verbo creditoris tantum sine | sacramento vel alia probatione pro quibus omnibus et singulis obligavit ei renuntianti ut supra omnia sua bona iure pignum ac iure precario se creditorio nomine possi|dere constituit, renuntians fori privilegio et omni alii iuri etiam auxilio. Actum penes cambium Mediolani, presentibus ser Iacobo Bellengario et Bebramo | de Co(n)[...]ri filio quondam Marchixii civitatis Mediolani et Bene Gualtiroti de Florentia testibus.

(SN) Ego Gasparus de Arnate notariuse filius Manfredi de Arnate civitatis Mediolani tradidi et scripsi.

 

a. -e corretta su altra lettera           b. Pistorii aggiunto su parola erasa               c. segue et constituens ripetuto       d. -s- corretta su altra lettera    e. segue ex depennato

stampa